ACROCERAUNII

ACROCERAUNII
ACROCERAUNII
agrestes ferique homines, qui Chimaeram montem incolunt. Hi A. C. 1537. cum in Butrotio littore Solymannus Turcarum Imperat. haberet castra, immane consilium susceperunt tabernaculi regii noctu invadendi; concitante eos Damianô quodam latronum duce, abstrusorum collium, qui sunt in iis rupibus, peritissimô. Non reformidabantullum vel certae necis periculum viri rerum omuium egentes, ideoque latrociniis assueti, et nullos certos colentes Deos, ut incredibili praedâ, atque usitati facinoris gloriâ potirentur, si longe maximum terrarum orbis Imperatorem in tabernaculo semisopitum, et frustra tot custodiis confisum confoderent, magnô siquidem silentiô ferarum more, sese insinuaturos concubiâ nocte in stationem facile sperârant. Sed barbaris ad id audendum facinus paratis fortuna defuit: conspectus enim Damianus in arbore ex fragore abruptae frondis, uti erat semipensilis et speculabundus; a Ianizeris est comprehensus, et per tormenta detectis, quas parabat, insidiis, iussu Imperatoris belluae captae modô discerptusest: unde mox magna illis agrestibus clades illata, emissis scilicet in eos Asapis et Acanzis, venationis modô, ad trucidandam, et quam maxime possent, delendam horridae atque infamis gentis stirpem: ab hac enim genus ducunt Huscochi maritimi praedones, Dalmatiae scopulis assueti: et Haidones a Turcis Mantelosii dicti, qui Illyricis nemoribus intererrant, et cunctis mortalibus ex professo hostes, usque ad interiores pannoniae limites latrocinia exercent. Iovius l. 36.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Illyrien [1] — Illyrien (Illyrĭa, Illyrĭcum, Illyris), 1) (a. Geogr.), bei den Griechen das ganze in Nordwest von Hellas gelegene Gebirgsland; bei den Römern früher alle Länder zwischen Helvetien, Italien u. der Donau, später das Küstenland am Adriatischen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CERAUNII — montes in Asia in Caspium pelagus obersi. Pompon. Mela, l. 1. c. 19. et l. 2. c. 3. Quin et Taurus mons in universum Graece Ceraunius dicitur. Plin. 1. 5. c. 27. Salmasive Ceraunios, et montes Caucasios, et montes Epiri, qui Acroceraunii aliter;… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CESTRIA — I. CESTRIA urbs Angliae in Comitatu Cestriensi, ad Beam fluv. qui ibi portum praebet commodum, in limite Walliae, Vide Deva. II. CESTRIA vulgo Sapoto, teste Pinetô, oppid. Epiri in Thesprotia regione. Pausan l. 2. Cestrinia Stephano apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONTES — ante diluvium exstitisse, argumentô est, quod aquae eius, omnes Montes sub universo caeli operuisse, leguntur, Gen. c. 7. v. 19. Conditi sunt, ut aquam intra sinus et alveos suos veluti continerent, Iob. c. 38. v. 10. etc. Item, ut essent velut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORIGUM vel ORICUS — ORIGUM, vel ORICUS ORCO hodie, teste Nigrô, oppid. Epiri maritimum, inter Acroceraunia ad Austrum, et Aulonem urbem Macedoniae ad Boream, a Brundusio 58. mill. pass. quotab Iapygio promontor. Salentinorum. Dionys. v. 399. Ω᾿ρικίην θ᾿ ὑπὲρ αἶαν,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”